Christian Kathriner












Archiv


Text


Bibliographie


Publikationen












Impressum

DE EQUO ANIMANTE

LEONIS BAPTISTAE ALBERTI

AD LEONELLUM FERRARIENSEM PRINCIPEM ET HUMANI GENERIS DELICIAS

DE EQUO ANIMANTE LIBELLUS

Cum istuc Ferrariam appulissem, visendi salutandique tui gratia, Princeps illustrissime, non facile dici potest quanta fuerim detentus voluptate, urbem tuam pulcherrimam, civesque tuos modestissimos, teque ornatissimum humanissimumque Principem intuens. Intellexi quidem quanti intersit in ea republica vitam degere, in qua per ocium et animi tranquillitatem, optimo et legum morumque observantissimo Patriae Patri obtemperetur. Sed de his alias. Accessit ad voluptatem hanc, quod istic pergratam, mea pro consuetudine exercendi ingenij, praestitam occasionem offendi: quam quidem libentissime tua meaque causa suscepi. Nam cum instituissent cives tui parenti tuo equestres, magnificentissimis impensis, ad forum statuas ponere et in ea re optimi artifices contendissent, me qui pingendo fingendoque nonnihil delector, tuo iussu, arbitrum cognitoremque delegere.
Mihi idcirco iterum atque iterum opera ipsa, miro artificio facta, spectanti, in mentem incidit ut non de pulchritudine modo et lineamentis, verum et de omni equorum natura et moribus diligentius cogitarem. Occurrebat quam essent equi ad omnes hominum publicos privatosque usus, ad vim bellorum una et pacis ornamenta accomodati: namque sive ex agro quaeque ad tecta aedesque constituendas, quaeve ad educandam familiam pertineant deducuntur, sive ex castris acieque gloriae amplitudo libertatisque decus parantur, profecto in his rebus exequendis horum animantium ope et opera homines plurimum utuntur: ita ut salutem dignitatemque sine equorum adminiculo obtineri posse non arbitrer. Quid, quod est hoc unum animans ipsis etiam superis usui atque ornamento? Non Phoebus picto igniculis curriclo, Non tridenti gaudens Neptunus Pater sceptro ad Oceanum, non ferme ceteri omnes dij satis pro eorum maiestate ornati aut pro rebus agendis compositi viderentur, nisi suos in primis ad currus equi advocarentur. Gratum aspectu animans, in quo admirere tantas adesse et corporis robur, et animi vires coniunctas incredibili quadam cum mansuetudiune, tamque concitatis in pectoribus, tam placidum docileque considere ingenium.
Tenui ductatur loro is quo quidem irati hostis ferreum pectus proteratur. Quin et didicit equus in acie ad symphoniam et cantum, coaequatis gradibus tota cum phalange progredi, et nullum praeter unicum herum sessorem perferre, et huic tela ex humo collecta porrigere, quo victor ovans ad suos redeat. Longum esset recensere quanta in suos principes equi beneficia contulerint ut profecto equis non immeritus honos tumuli a divo Augusto et a civibus Agrigentinis pyramidum insigne et a Caesare dictatore statua apud aedem Veneris et ab Alexandro Macedone maxima exequiarum pompa et pro tumulo tituloque in suum nomen condita urbs fuerit retributa. Itaque mihi haec et huiusmodi pleraque omnia, cum in mentem venissent, quod non indigna videretur matetria, in qua ingenium experirer, quod item viderem te meis rebus legendis vehementer delectari quodque et ipse essem ociosus, institui per eos dies, dum istic apud te adfui, his rebus conscribendis pro mea consuetudene exerceri. Ea de re quos potui auctores nobiles et ignobiles, qui quidem quippiam de equo scriberent, multa industria collegi; atque ex singulis, quicquid elegans dignumque adfuit, in nostris libellis transtuli. Hi fuere auctores, qui quidem ad manus nostras pervenere: Graeci Xenophon, Absyrtus, Chiron, Hippocrates et Pelagonius; Latini Cato, Varro, Virgilius, Plinius, Columella, Vegetius, Palladius, Calaber, Crescentius, Albertus, Abbas; Gallici praeterea, et Etrusci complurimi, ignobiles quidem, verum utiles atque experti. Quin et ex optimis medicorum ea deduxi, quae quidem ad rem ipsam facere viderentur.
Ceteri, dum nos legerint, velim sic deputent: non me ad fabros curatoresve pecudum, sed ad principem, eundemque eruditissimum scribere, eaque de re fuisse me parcum in scribendo, forte magis quam imperitorum vulgus exoptet. Ex qua re, Princeps, dum nos legeris, velim tibi persuadeas nihil me omnibus nostris lucubrationibus studuisse magis quam ut tibi, quacumque in re possimus, sumus in dies gratiores. Sed rem ipsam aggrediar Quos esse gregis parentes atque procreatores voles, conquirito ut sint forma decenti, aetate probata atque ad eam rem apta. Patrem in primis esse seligendum hunc, qui corpore sit multo et membris omnibus ad robur, quoad possit, absoluta quadam pulchritudine compactis, qui de his rebus conscripsere admonent. Pulcherrimum eum esse equum statuunt, qui quidem sit huiusmodi: capite modico siccitateque insigni, auribus admodum applicatis atque gracilibus, fronte inter utrumque supercilium prolata, oculis prominentibus et nigricantibus atque perpuris; nares probant praeturgidas atque propatulas, buccam non occlusam, sed arcuatim praescissam. Juba, si erit angusta crista, si erit subcrispa ac deinceps modice immodica in dextram propendens partem, perplacet. Perplacet et collum oblongum atque propter cervicem gracile; quod ipsum subinde ad scapulas comminantius declinet.
Tum et equum probant scapulis ossuosis; spina non extanti, non depressa, sed aequabili et, ut volunt, perquam duplici; cauda multa, profusa atque undanti eademque fixa, firma et nervosa; pectore superbo totisque thoracibus valido: item spatijs inter utrumque armum mutuo distantibus. Ventrem veteres probavere si modicus sit; qui vero posteriores his de rebus conscripsere, eum probavere ventrem, qui sit oblongus et qui eas alvi partes quae inter coxas sunt plenas extantesque habeat; testiculos nec turgidiores, nec propendulos, sed libratos et pariles.
Coxarum omnino modus adsit, ut cum musculorum densitate ac plenitudine ad robur faciant tum et ad reliqui corporis gratiam conveniant. Genua non incurva, non tumentia, sed bene firmo globo innodata; crura levia et pura et nusquam subtuberosa. Internodia quae ad pedes insident non directa ad perpendiculum (uti sunt caprarum), non gracilia nec in hanc aut in illam partem plus satis obducta, sed expedita et teretia. Ungula tornatili et aequabiliter acclivi, bene cornea, incava, sonanti, obfusca, solida et perquam sublenta. Toto in equo, colorem alij subcinericium spina, a cervice ad caudam, fusca comprobant; alij fuligineum, qui subrufus nigro commixtus sit; alij candidum gyris inscriptum, praeferunt. Itaque huiusmodi formam in patre gregis optavere; voluere et ipsum hunc coronarum gloria insignem et certaminum victoria laudeque celebrem. Matrem gregis eo ducunt honestiorem, quo forma et moribus prope accesserit ad mares. Ceterum hanc ipsam volunt pectore et scapulis esse patentibus omnibusque membris exertis et lacertosis, modo ne corpore quidem sit immani, vasto, crasso, sed decenti atque in primis clunibus ventreque latis. Reliquis in rebus aetate et omnium membrorum habitudine parem. Utrimque sint integri et ad integram procreandam sobolem maturi.
Ea aetas, quae ab cuiusque parentis ortu intra annum tertium usque ad decimum sit, ad operam procreandae sobolis dandam perapta est. Sunt et qui affirment ad annum usque tertium et trigesimum equos mares ad usum veneris fore non inutiles. In his aetatem cognosci dentium descriptione affirmant. Nam ad mensem trigesimum primum geminos aiunt excidere medios dentes qui quidem superiores sunt; paulo item post, et geminos qui illis respondeant inferiores. Quadrimi vero cum fuerint, itidem geminos atque geminos, hinc atque hinc, illis proximos quos amiserint excidere, et exinde, nasci eos quos maiores "columellares" appellarunt. Ad annum quintum itidem binos et binos perinde amittere. Sexto vero anno equos, cum et finem excrescendi peregisse, tum et dentibus admodum esse oppletos; hos tamen anno septimo factos esse firmiores. Post id temporis, dentibus nulla esse certa aetatis indicia, ni forte quod bronchi atque buxacei fieri incipiant, unaque et canescere supercilia, et cavari tempora, et colla flaccescere, et ungues cariosi apparere occipiant.
Quod signi cum aderit, longe plus decimum vixisse annum prae se fert. Anno duodecimo, aiunt medijs in quibusque dentibus nigricantem omnino medullam increscere. Aliorum ratio in vetulis noscendis equis haec est. Nam pellem quae tendit supra maxillam digitis praehensam contrahunt ad se atque illico relaxant. Ea si confestim pristinam redierit ad aequalitatem, iuvenem indicat; eademque si perstiterit rugosa, tunc pro rugarum multitudine et profunditate vetulum demonstrat. Aliorum item alia est ratio. Namque labijs aetatem inscriptam putant, ut, quot adsint ad oris supremam scissuram rugae, tot equum vixisse annos ferunt. Atque vivere equos aiunt annum usque quinquagesimum; inventosque et equos natos annum quintum et septuagesimum. Itaque de parentum forma et aetate hactenus. Sunt praeterea quae nonnihil faciant ad rem. Namque et seligendi quidem sut foecundi et ad venerem pleni et nequicquam defessi aut exhausti, ne qua inde gracilis imbecillave proles suscipiatur. Et negant mares quidem equos, continuos quindecim per annos tolerare singulas admissuras. Sunt praeterea et tempora captanda quibus in venerem coniuges cogantur. Namque providendum ne tum in lucem prodeat soboles, cum aut nudis arentibusque pratis, aut aestu algoreve fiat, ut et succus matri et nato non desit lac.
Et de reliquo, menses quidem undenos praegnitiem ferunt, duodeno gignunt. Ad coitum verno aequinoctio iungendos admonent. Verum ad connubia ita parandos, ut sponte, volentes, potentes et propere appetentes, ultro citroque adhinniant. Ergo, quasi in legitimis nuptijs administrandum cibum, qoad vires pro foetura suffundenda abunde sufficiant. Quod, si frigidiores fuerint, provocantibus venerem excitandi sunt. Squilla enim urtica pipereque tunso atque mordicantibus huiusmodi eum locum, ubi voluptas expletur, attrectandum; manuque istiusmodi venerijs libamentis illita nares alternas novis coniugibus subterfricandas. Fieri enim hinc ut, quasi igniculis admotis, conflammetur spiritus: eaque de re sint ad explendam cupidinem atque libidinis faces extinguendas appetentiores. Cavendum praeterea ne ad voluptatem prorumpat temere, ne connubij divitias et precium operae aegre aut faciliter deperdat neve per discordiam aut litem superet neve in satietatem incidat. Modum enim his rebus tum haberi, cum tantum, atque item alternis diebus, vespere, non aestuoso neque sordido, sed amoeno et umbratili in loco admittantur. Solere quidem primis connubijs foemellas asperiores esse; ideoque, ne sectandi quoque laborem petenti marito addat, sine iniuria manu loroque ad veneris opus continendas. Quod, si omnino aspernari venerem maritumque dedignari, consummatis matrimonij legibus, vehementer occeperit, ingratam illico expeditioris assiduitatem amovendam. Si vero in amore fuerint femellae ardentiores, iuba detonsa animis refrigescent.
Praegnans ut fuerit cumque pullum enixa educabit, reliquo secerni a grege iubent. Id quidem ne collascivientis inter iumenta aut colluctantis impetu proles periclitetur. Curandumque ne in otio, algore fameque ma rcescat, sordibusve scabrescat, neve profuso matris ubere pituita obesior fiat. Orbus si remanserit pullus aut mater in nutricatu si fuerit invalida, curandum ut ferarum aliqua pullum ipsum educet. Huic item praebendum subinde et pabulum ut ipsum ad decoquendum sit facile. Quo in genere sunt furfures trititij et farinae hordeaceae tenerrimaeque herbarum frondes. Praebendum praeterea ad cibum praegnanti optima quaeque et quae illi gratiora esse perpenderis quoad, sine eius rei fastidio, plane satura fieri et succi esse continuo referta possit. Adulescentes deinceps pullos, quamdiu minores sint, habendos in delitijs iubent, non duriter tractandos, non ad ardua pellendos, non per difficilem, salebrosam aut atro corruptam luto viam cogendos, ne ungues teneros durior illisa silex debilitet aut aegre cornea proteratur; aut genibus procidens, aut tibijs nervisque prolabens, quippiam vitij casus importet. Modice igitur roranti in pratulo, mane plusculis spatijs, matre iter praescribente, ad agilitatem et motum adhortandi. Aetate vero quo firmiores fieri coeperint, eo ad quam potissimum laudem quisque natus videatur, cum ineunte aetate consuefaciendos. Namque non omnibus idem a natura ut possint contributum est.
Alij enim rebus bellicis acriores, alij ad Olympias coronas promerendas promptiores, alij ad usum domesticum ad resque civiles rusticanasve operas accomodatiores. Atqui eos tum optimae fore indolis putant, cum praesto sunt omnem ad motum; corpore admodum vibratili; pedibus substrepitantibus; auribus cupidis, suspiciosis, micantibus; supercilio torvo; oculo pervigilanti; caudaque, ubi sese ad vires ostentandas ornet, erecta; una et reliquis membris pronis et agentibus, cum vero idem in saltum cursumve irrumpat, prope connitescentibus. Itaque hos quidem qui ita affecti sunt modo equos generosissimae indolis, et ad tuendam ab hoste patriam et propagandum imperium ad principumque delitias natos affirmant: eoque magis ad gloriam promerendam prope accessuros, quo institutoris educatorisque industria et ars ad virtutis usum informandum accesserit. At enim equos, tametsi ad belli martisque usum ab ipsa natura generi hominum commendati videantur, his tamen in primis artibus imbuendos instituendosque ducunt, quae quidem ocij atque pacis sint.
Namque ut in civibus quisque, aut commilitonum exemplo aut laudis aemulatione aut imperatorum impulsu aut casu ipso rerum ac temporis necessitate sic trahente, etiam tiro et collectitius miles fieri, momento in arma vocari concitarique potest; quae vero ad bene institutos mores, ad officium, ad civilem dignitatem pertineant, non sine sapientum praeceptis imbuuntur, neque sine studio et diligentia obtinentur; sic et ipsis in equis. Ergo ut mitis, mansuetus, tractabilis et iustis imperijs parens, atque hero non ingrate obtemperans sit, omni cura in primis assiduitateque esse maxima enitendum censeo. Instituendi quidem ad virtutem equi tempus idoneum aderit ubi annus aetatis tertius peractus esse occeperit: qua aetate ab omni lascivia et a vage dissoluteque vivendi licentia atque omni veneris et libidinis labe cohibendi.
Nimium enim exhaustos reddi aiunt, atque immature inveterascere, non plenos et firmiores ad venerem adolescentes, si quid per aetatem libidini servierint. At non uno quidem momento et repente omne in tyrone imperium experiendum omnemque servitutis molestiam imponendam: sed primo lorum, post fraenum ac post pulvillos; quibus instrati, ad usum subiguntur. Atque ad ea quidem suscipenda insuetum aetatisque indulgentia delitiosum haudquaquam ulla cum acrimonia, sed quasi per voluptatem illectandum atque in officium deducendum. Teneras primum quibus assueverat in pratris herbas stabulo ad praesepe accumulandas; subinde foenum praebendum unaque et hordei, quasi obsonium, mane seroque plenas volas subiciendas; manducantem inde, quasi furtim, belle loris illigandum. Ea ne sint dura, neve adeo brevia ut nulla relicta sit et sui corporis movendi et solo dulce quiescendi potestas, neve adeo oblonga, ut sit quasi malum iniectum laqueum ad deprehensos aegre pedes obligandos cruraque item obstringenda. Cui rei ut tutius provideatur, iubent lora altera in dexteram, altera in sinistram esse partem commendanda. Quin et compedes, eius rei gratia, molles habendas iubent, quo magis illigatorum inquietudini provideatur. Ergo intus subministranda quae sint grata istiusmodi fore et ingrata abigenda.
At manu plurima, quasi amicitiae ineundae foederisque iungendi, pectora demulcenda omneque denique corpus; et praesertim pedes tractandos, iterum atque iterum levandos, suppoliendos, perfricandos. Cum ad lorum per quietem depasci assueverint, fasciculos herbarum duriores aut surculum ligneum fraeni instar, hodie paululum postridie plusculum ac nudio tertio item plusculum, adhibendum. Hinc fraenum ferreum melle saleque illibutum loris adiciendum manuque per chortem perque conviciniam ductitandum. Unos et item alteros spectatores et manibus tractatores et quasi plausibus hortatores acciendos, vulgoque et foro et theatris et hominum inter frequentiores coetus ostentandum. At fraeni quidem ratio et modus sit eiusmodi, non ut faucibus tumentibus, non ut naribus quasi sursum fractis pendeat, sed eiusmodi ut, cum immissa, servitutem modice et modeste ferens, laeta et procera cervice insignis extet, tum visus ad gressus suos temperandos perstet. Pari deinde lenitudine et indulgentia pulvillos, quibus insternendus sit, demostrandos; post id grate dorso imponendos, iterumque deponendos iterumque reponendos, deinde insternendos et fascijs connodandos; eoque ut puerum modo procumbentem modo insidentem, atque interea conscendentem, interea desilientem, sine molestia perferat, edocendum. Verum animadvertendum ne qiud dorso arctius urgeat neve pressius obstringat: namque ex eadem quidem iniuria, non scapulis modo et dorso fit grave incommodum, verum et fit ut primoribus pedibus retortis indecenterque iactatis obambulet.
Quo pacto ad belli usum instituendus sit equus Ceterum his instructum moribus, ad bonas reliquas artes, ad tolerandos pro patriae dignitate et gloria labores, ad civem servandum, ad profligandum hostem, ad reliquumque omnem similem usum laudemque instituendum. Quo quidem in opere curanda haec sunt: modestus et obtemperans ut sit; ad aciem instruendam progressio, quieta inter insidias statio; pernix occursatio, repens diversio, firma constansque irruptio; agilis prosilitio, multa natatio; acris feroxque ac temperata oppugnatio; laeta in triumphi pompa gratulatio et festivitas atque hilaritas. Fortasse et illud in primis curandum est, quod assolent Sarmatae: namque equos illi ita istituunt, ut famem perpeti et tantum potu esse contenti possint.
His rebus magna ex parte peragendis duo perpulchra adiumenta sunt: fraenum, quo fiat ut, si quid forte inconsiderate et temere aut non dato signo aut iniquo loco hostem impetat aut forte per animi imbecillitatem aut metum diffugiens stationem deserat, sub imperium contineatur; item et contra inventos esse stimulos quibus, desidiosus et cessator si forte fuerit, ad officium concitetur. Itaque et sessoris manu et calce condocefaciendum, adeo ut, si quis morosior sit, primo nudo calce et leni ferula, subinde stimulis adactis, excitetur. Quod si, praeter imperium, istuc aut illuc progrediendi modum inierit, illi ad cuiusque gradus motum nonnihil manu excussis loris, fraenum minutatim ac modeste ori percutiendum. Ut primum vero obtemperarit, illico ab irritamento istiusmodi desinendum, quo inde contumax deputet suo sibi indecenti motu evenire ut fraeno eo pacto illidatur.
Quod, si fraenum morsu prehendere fortasse ob pervicaciam instituerit, quattuor primos deciduos dentes inferiori e maxilla, quos vulgo "cascaliones" dicunt, evellendos. Iuvare item ad disciplinam perdiscendam si veteranos aliquos equos asciveris comites, quorum exemplo, conferente usu, taedium dediscat in dies sui probatorumque virtutem imitari assuescat. Apud quos quidem et sequi et praecedere et quasi per phalangem mediam pervadere, atque interea consistere, interea ardua asperaque appetere, mox longum diffugere ediscat. Sunt qui iubeant tetras aliquas horrentesque truncorum formas obijciendas atque, ut probe ipsum id quodcumque sit recognoscat, propter circumque belle ductitandum iuxtaque sistendum. Interdiu et loco alligandum. Tum et palearum acervos medio in curriculo interiectos habendos, ut multo prosilire absque periculo assuescat. Denique sine iniuria conandum ut inanes omnes metus aut strepitus, aut turmarum motus non metuere assuescat. Sed his rebus utendum temperate; cavendumque in primis ut, cum valetudini consulatur, tum ne quid malorum morum et quasi petulantia refertorum imbuatur. Cavendum praeterea, ne quid continuo expavescere et refugere ac fraena dedignari et sua velle abuti licentia perseveret: fieri enim asseverant si forte ipsus idem sempiterne eodem in loco aut cursitandi aut prosiliendi aut divertendi servetur modus; aut si nimium dura et insueta obstinatione invito imperes. Ea de re nunc modicum, nunc paulo maiorem exequi oportere cursum, sursum deorsum; nunc frequentiorem in hanc, nunc in alteram partem diversionem habendam, ac praecipue observandum ne qua pervicacia superior victorque insolentius evadat.
Atque ea in re iracundiae magistrum suae temperasse oportet ut cunctando insuetus suo in metu fieri rerum illic horrendarum certior possit. Et providendum ne quid molestiarum ad conceptum terrorem accumulandum, per durum sessoris imperium, accedat. Providendum item iterum atque iterum ut non modo his rebus, quarum usus futurus sit, probe et praeclare instructus evasisse videatur adolescens, verum et in primis eadem ipsa, laboriosa et difficilia, integre et fortiter, ut per aetatem, possit. Animadvertendum id quidem fieri si veletudinem integram servaverimus. Quae in equis adversas plerumque valetudines procreent Valetudini adversa haec commemorantur: ocium, satietas, sordes; item et contraria: fessitudo, fames nimiaeque fortassis delitiae. Namque ab his complurimas graves emanare aegrotationes in promptu est. Etenim ex fame spirituum incensio, virium inanitio, inde imbecillitas virtutumque casus animique tristitia, inde et caecitas: quod sui corporis membra, ieiunia et inania, non satis decoctum ad se succum praeripuerint, fit ut stomacho fervor resistat et venis urens insurgat sanguis et ad cutim abrodens emanet humor. Inde scabies et ignis persicus et foedae istiusmodi valetudines. Ex fessitudine, humorum colliquefactio, inde obduritio et ad nervos maculae et dura internodia. Ex ocio quidem et cruditate atque oppletione, multo item plura eveniunt.
Nam obstructio omneque ferme apostematum genus, ex nimio venis concepto cruore exque immodica vasculi oppletione, prodeunt vi ebullientis et intra viscera tumultuantis chymi. Ex sordibus, quasi ex contagione aliqua, corrumpitur purus et integer humor: praesertim putens fimi intra stabulum vapor, quod caliditate humorem provocet, quod acuitate penetret, quod humectando maceret, vehementer iumentorum tibijs atque pedibus obnoxius est. Idque maxime ubi, de calenti loco ad auram deducto, putens imbibitus vapor concretius durescit frigore. Quin et si quid impluat aiunt iumenta fieri scabra. Itaque his rebus complurimae gignuntur aegritudines. Neque hoc loco illud praetereundum est - quod ex re ipsa perpendimus -: omne iumentum, si quid stabulo praesertim obscuro ociosum diutius astiterit, omnino reddi desidiosum et, ad omnes levissimos rumores ad omnesque obiectas - suam praeter speciem - formas, meticulosum, pavidum atque attonitum. Denique affirmant physici, ut moderata attemperataque membrorum exercitatione augeri firmarique robur et omni in aetate florere bonamque servari valetudinem, sic et permaximi interesse quonam quidem tempore locove quantumve et quemadmodum ad ipsam exercitationem accomodentur.
Exercitij ineundi tempora tum apta et quam saluberrima esse, cum non per aestum, non per duram hiemem, neque atram per noctem, sed laeta suavique aura, ad primam auroram mane, et sero ad cadentem usque solem, praeter crepusculum, exaequatur. Loca pro exercitij genere et exercitium aetate esse accomodata oportere. Non enim eadem omnibus, sed alia pullis et tenerioribus, alia adolescentibus et firmioribus esse captanda. Nam conferre quidem si pullos equiculos ab ipsis teneris unguiculis ad exercitationis fructus illectes. Id percommode ut fiat, sic iubent: matrem quasi metam e regione haud quaquam longissima a pullo, humecto et viridanti in pratulo, monstrandam, et mediocri gradu, quasi ad fugam, ab insequenti nato paulo abvetandam. Demum per festivitatem et ludum ut ad gratos cum coaequalibus fontes praeoccupandos advolent, levi, si opus fuerit, ferula admonendos. Post haec, per aetatem, ad maiores labores perferendos sensim usu durandos, non ad fessitudinem, non ad ultimum usque sudorem. Sed quando hoc unum animans ambitiosi et gloriosi existat pectoris, per voluptatem ad aemulationem quamdam praeripiendae laudis totis pene venis subincensum reddendum: hac semper lege in omni edocendi progressu servata, ut minutis additamentis in dies assuetior usu reddatur.
Sunt et ea loca eaque tempora deligenda quae quidem et exercentibus sint non periculosa et, post peractam exercitationem, defessum ac desudantem non male accipiant. Nocuos quidem exercitio calentibus ventos; nocuam et noctis frigentis umbram; nocuos et, in primis, lunae radios. Idcirco non longe a laribus et requiescendi sedibus ad exercitationem prodeundum. Quo exequuto officio, non frigentis noctis umbra aut gravi borea recipiendi sint, ne defesso periclitandum, neve novus adijciendus ad defatigationem sit labor. His addendum, quod aiunt, quos velis equos cursu longe maxime excellere, hos castrari oportere, quo, inde effecti frigidiores, acri motu nervis non arescant. Quos vero pugnaciores atque adversus sectantium obsistentiumque vim esse ferociores velis, hos per annuos autumnos, quo tempore venis referti multo seminum succo sunt, non plus semel ad venerem admittendos, sed in utrisque considerandum qua sint aetate, viribus ac denique omni corporis, ad eam quam studeas rem, praediti habitudine. Ne hoc loco quidem illud praetereundum est, quod aiunt, non in arenam aut curriculum ad exercitationem deducendos, ni prius grave alvi onus posuerint; neque ab exercitatione redeuntes pascendos aut potandos ni prius minxerint. Tum et admonent obesis et nimium refertis, praesertim insuetis, repentinam fore exercitationem nocuam. Idcirco iubent ad primum ver, quo novellis surgentibus herbis sanguinem purgatiorem instaurent, post decem dierum sumptam farraginem, venam ad ventrem basilicam, plus sati aquoso sanguine oppletam, adaperiendam. Item et per aestatem, ne ebulliens aestu sanguis mala in apostemata concrescat; item et per autumnum, ne 80 pabuli seminumque recentium voluptate et succositate admodum refertus redundantibus venis periclitetur, venam eamdem ipsam esse adaperiendam.
Hac tota in re sic iubent: venam defatigatis macilentibusve ne aperito. Castratis etiam sanguinem, aiunt, non temere imminuendum esse. At post flebotomiam negant ad multas horas dandum pabulum aut potandos. Item iubent ne frigenti in loco neve ad auram neve ad aquas detineas. Haec de exercitatione hactenus. Sordes ne obsint, maiorem in modum providendum admonent. Ergo ab arena abque hippodromo redeuntes sic excipiendos iubent: primo vestibus contegendos ac mollissima deambulatione per angiportum ductitandos, quoad venis refrixerint; post id procumbere stramentis et volutari paululum, si volet, libere laxandum; post et strigili stergerariave sordes omni ab dorso, omni ab alvo atque lateribus decutiendas. Sunt qui oleo perungi post sudorem oportere tradant. Post id manipulis stupeis omne caput tibiasque in primis, perfricanda. Frictionem vero esse oportere huiusmodi, ut non crebra, non gravis, non teneriorem ad cutem assidua et molesta, nedum etiam fluxa et lenitudine desidiosa, sed quoad sordes ab incutaneis sui sedibus discutiat distergatque.
Nam eo iuvat quidem frictio, quod ea fiat ut, cum humorem ab ipsis musculis ad supremam cutem advocet, tum et amotis sordibus quae quidem ariditate sua liquentem humorem prodeuntem sibi aegre imbibissent, ad humorem ipsum expromendum atque sistendum faciat. His peractis, pedes multa aqua, et ea quidem minime arenosa, nam vitium afferret unguibus, abluendos. Postremo ad praesepe et stabulum bene lautum, omni fimo expurgatum, omni tetro nidore vacuum, illigandos. Quin et longuriis interiectis a consortium lite et rixa discretos abendos iubent. Pari lautitia mane diluculo utendum. Sordes excutiendas, deplendos a fimo noctu concepto ungues; si quid inquinamenti fuerit, loco depurgandum. Postremo ad perdiscendi officium exercendique operam perducendum. Cum vero redierit, lautitia qua diximus in stabulum recipiendum. Praeter id, interdiu, per aestatem praesertim duro tantum in solo nudo, nullis substrato paleis, continendum. Dehinc famescentibus sitientibusque iumentis, haud quidem quoquam calentibus, sed cum demum refrixerint, aquam, primo non frigentem, non crudam, non foedissimam et putridam, sed crassam, sole decoctam et subtepentem, abunde, affatimque exhibendam. Atque, quo aquae plurimum desumant, sale ad potum incitandos. Id enim vehementer ad membrorum magnitudinem augendam afferre. Nam et non alibi quam mari, ob copiam salsi humoris, immanium corporum belluas excrescere affirmant. Proxime, libras non plus treis purgatissimi ordei in singulos equos exhibendas, infimam in scrobem, quo anterioribus tibijs totisque pectoribus, ad voluptatem laborans, reddatur firmior. Paleas, contra, obtritaque stramenta depurata, excussis pulveribus, apponi superne ut pendeant iubent: quo attollendae cervicis usu, equus capite agilior et summo collo gracilior evadat.
Sero item bene epoto libras item ordei treis et palearum plurimum ministrandas. Ac omnino advertendum ne saturatior oppletiorque reddatur. Praebendis pabulis providendum admonent, ne quid non commode et sine indecenti inflectione protensioneque membrorum cibum a profundo aut a sublimi desumant. Ceteris in rebus una omnes sententia multo conferre affirmant, si minus atque in dies minus delitiarum addent, quo frigora et vigilias et famem et aestus ventosque atque pulverem fortiter ferre assuescant. Ea de re et tardius ferreas pedibus subiungendas soleas, quo, si quid forte acciderit, ut nuda ungula ineundum sit, ea usu pristino per callum obdurata, minus conteratur. At meminisse quidem decet quam sit intenta quaeque pars membrorum nostrorum ad eos usus ad quos accommodentur, ut profecto equos turpe sit, per nostram impatientiam aut negligentiam, et desidiam, ulla esse affectos iniuria. Quod si quis roget quid omni in equorum educatione primum sit: primum quidem apud me est ut equum bene exerceas. Equo enim maiores nostri nullas dandas esse ferias edixerunt. Quid secundum? Ut equum laute tractes. Sordibus enim duro factae ex elephante atque aere statuae putrescunt. Quid tertium? Ut pascas. Maiores nostri instar mancipiorum fore iumenta statuerunt, quibus quidem praebenda sint quae sint necessaria et imperanda quae honeste possint. Haec omnia una tantum re pulchre effici posse affirmant: et ea est patrisfamilias diligentia. Vetus proverbium apud Xenophontem: «oculo domini multo pingues reddi equos».
Illud iterum atque iterum admonuisse iuvet, quod aiunt, perpetuo cavendum ne quid per durum imperium saevamque castigationem vitij ad contumaciam desumant. Nullam enim rem pervicaces, calcitrones cessatoresque solere eos reddere, magis quam immite intemperantis heri imperium. Institueram et de cura aegrotantium equorum aliquid conscribere, sed cum tam multos auctores, tamque optimos: Absyrtum, Chironem, Pelagonium, Catonem, Columellam, Vegetium; tum et novissimos bonos utilesque hac in re scriptores: Palladium, Calabrum, Albertum, Ruffum, Crescentium, Abbatem et eiusmodi, docte et eleganter scripsisse animadverterem, decrevi non meas esse partes in ea re operas perdere, quandoquidem neque aliter scribere atque a veteribus scriptum est, servata dignitate, neque ita scribere uti a veteribus scriptum est, furti calumnia evitata, posse me intelligam. Nonnullas tamen commonefactiones, quae sint ad equorum curam accomodatae atque utilissimae, ab ipsis veteribus non perscriptas hoc loco exposuisse condecet. Ea sunt huiusmodi.\\ Pauca quaedam ad equorum aegritudines pertinentia Nam equum quidem non recte valere signis quibusdam ediscimus. Id erit cum quid praeter pristinam, dum recte suis ad officium membris utebatur, consuetudinem se habeat. Ut puta: si quid plus obdormiscat, si quid minus agitetur, si quid rapacius manducet, si quid ingurgitantius ebibat, si quid fastidio potum cibumve respuat, si quid plus minusve urinae emittat, si quid alvo sit deiectorior aut astrictior, si quid cervice humili et depressa desideat, si quid male odoratum spiret, si quid gracilior aut tardior factus, si quid anhelitu laboret, si quid ventre malum ad crepitum foetitudinis det, si quid et auribus frigeat, si quid per ocium desudet, si quid macrior aut turgidior factus. Itaque his signis non recte valere animantem intellegimus. Ergo quae apparuerint signa, pro cuiusque morbi ratione, in primis iterum iterumque pensitato; ea causis perquam diligentissime comparato omnique ingenio longe prius unde id emanet, quam ipsum quid sit quod emanet detrimenti, disquirito. Ad morbi fontes derivandos et exhauriendos omni studio contendito. A nobiliori membro ad ignobilius malam vim trahito quae effluxerint, ne resistent, curato; quae haeserint, ne putrescant; quae putruerint, ne purum corrumpant, eximito. Quae loca plus satis obduruere, mitescant; quae deflagrent, tepescant; quae tepent, incalescant; quae laxa, consistant; quae additamentis nimia facta sunt, decrescant ac quae desiderantur, recrescant, curato.
Tamen ad medicamenta exhibenda ne properato, sed interim, ut viribus contra morbum consistat, quo adiuta sit natura, omnia subministrato. Naturam ipsam, si quid expurgare uberius coeperit, non ad opus praecipitandum concitato. At natura si videbitur fortasse tardior, non quasi vi adhibita, acri medicamento virus per impetum trahito, sed levius ad officium instaurandae valetudinis illectato. His omnibus in rebus ne quid experiundi libidine medendo in horas inconsulte commutes, caveto. Verissima quaeque quae videantur ad medendum deligito; quae tamen experimento comprobantur, prius desumito. Curando, et tempora et modum et ipsas quibus assueveris res, usque dum convaluerint, servato. Cura eousque progreditor, non quoad funditus omnem extirpatam esse mali causam aperte sentias. Namque id quidem esset male: perpetuo aegrotum habere, sed inchoata in cura tamdiu perseverato, quoad suis prope integris viribus non pessume valere animantem animadvertas.

Zur deutsche Übersetzung